Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jacobi 5:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis.

2.  Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.

3.  Aurum et argentum vestrum æruginavit : et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.

4.  Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.

5.  Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.

6.  Addixistis, et occidistis justum, et non resistit vobis.

7.  Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.

8.  Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra : quoniam adventus Domini appropinquavit.

9.  Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit.

Read complete chapter Jacobi 5