Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jacobi 4:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ?

2.  concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.

3.  Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.

4.  Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.

5.  An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ?

6.  majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

7.  Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.

8.  Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.

Read complete chapter Jacobi 4