Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jacobi 2:13-26 Vulgata Latina (VULG)

13.  Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium.

14.  Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? numquid poterit fides salvare eum ?

15.  Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,

16.  dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit ?

17.  Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.

18.  Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.

19.  Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et dæmones credunt, et contremiscunt.

20.  Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est ?

21.  Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare ?

22.  Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est ?

23.  Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.

24.  Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum ?

25.  Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ?

26.  Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

Read complete chapter Jacobi 2