Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jacobi 2:11-26 Vulgata Latina (VULG)

11.  Qui enim dixit : Non mœchaberis, dixit et : Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.

12.  Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.

13.  Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium.

14.  Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? numquid poterit fides salvare eum ?

15.  Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,

16.  dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit ?

17.  Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.

18.  Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.

19.  Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et dæmones credunt, et contremiscunt.

20.  Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est ?

21.  Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare ?

22.  Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est ?

23.  Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.

24.  Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum ?

25.  Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ?

26.  Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

Read complete chapter Jacobi 2