Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jacobi 1:24-27 Vulgata Latina (VULG)

24.  consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.

25.  Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis : hic beatus in facto suo erit.

26.  Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.

27.  Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est : visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.

Read complete chapter Jacobi 1