Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jacobi 1:15-24 Vulgata Latina (VULG)

15.  Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.

16.  Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.

17.  Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.

18.  Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.

19.  Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum : tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.

20.  Ira enim viri justitiam Dei non operatur.

21.  Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.

22.  Estote autem factores verbi, et non auditores tantum : fallentes vosmetipsos.

23.  Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo :

24.  consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.

Read complete chapter Jacobi 1