Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jacobi 1:1-15 Vulgata Latina (VULG)

1.  Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.

2.  Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis :

3.  scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.

4.  Patientia autem opus perfectum habet : ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.

5.  Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat : et dabitur ei.

6.  Postulet autem in fide nihil hæsitans : qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur :

7.  non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.

8.  Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.

9.  Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua :

10.  dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ;

11.  exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit : ita et dives in itineribus suis marcescet.

12.  Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.

13.  Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat.

14.  Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.

15.  Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.

Read complete chapter Jacobi 1