Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Apocalypsis 6:9-16 Vulgata Latina (VULG)

9.  Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant :

10.  et clamabant voce magna, dicentes : Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra ?

11.  Et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ : et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi.

12.  Et vidi cum aperuisset sigillum sextum : et ecce terræmotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus : et luna tota facta est sicut sanguis :

13.  et stellæ de cælo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur :

14.  et cælum recessit sicut liber involutus : et omnis mons, et insulæ de locis suis motæ sunt :

15.  et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium :

16.  et dicunt montibus, et petris : Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni :

Read complete chapter Apocalypsis 6