Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Apocalypsis 6:6-14 Vulgata Latina (VULG)

6.  Et audivi tamquam vocem in medio quatuor animalium dicentium : Bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario, et vinum, et oleum ne læseris.

7.  Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis : Veni, et vide.

8.  Et ecce equus pallidus : et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes terræ, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terræ.

9.  Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant :

10.  et clamabant voce magna, dicentes : Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra ?

11.  Et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ : et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi.

12.  Et vidi cum aperuisset sigillum sextum : et ecce terræmotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus : et luna tota facta est sicut sanguis :

13.  et stellæ de cælo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur :

14.  et cælum recessit sicut liber involutus : et omnis mons, et insulæ de locis suis motæ sunt :

Read complete chapter Apocalypsis 6