Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Apocalypsis 3:17-21 Vulgata Latina (VULG)

17.  quia dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo : et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.

18.  Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrio inunge oculos tuos ut videas.

19.  Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.

20.  Ecce sto ad ostium, et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum.

21.  Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo : sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.

Read complete chapter Apocalypsis 3