Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Apocalypsis 3:17-19 Vulgata Latina (VULG)

17.  quia dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo : et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.

18.  Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrio inunge oculos tuos ut videas.

19.  Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.

Read complete chapter Apocalypsis 3