Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Apocalypsis 19:11-18 Vulgata Latina (VULG)

11.  Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat.

12.  Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.

13.  Et vestitus erat veste aspersa sanguine : et vocatur nomen ejus : Verbum Dei.

14.  Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.

15.  Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea : et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis.

16.  Et habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum et Dominus dominantium.

17.  Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli : Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei :

18.  ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum.

Read complete chapter Apocalypsis 19