Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Apocalypsis 16:3-9 Vulgata Latina (VULG)

3.  Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui : et omnis anima vivens mortua est in mari.

4.  Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis.

5.  Et audivi angelum aquarum dicentem : Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui hæc judicasti :

6.  quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere : digni enim sunt.

7.  Et audivi alterum ab altari dicentem : Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua.

8.  Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi æstu affligere homines, et igni :

9.  et æstuaverunt homines æstu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt pœnitentiam ut darent illi gloriam.

Read complete chapter Apocalypsis 16