Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Apocalypsis 10:5-8 Vulgata Latina (VULG)

5.  Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad cælum :

6.  et juravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt : et terram, et ea quæ in ea sunt : et mare, et ea quæ in eo sunt : Quia tempus non erit amplius :

7.  sed in diebus vocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas.

8.  Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem : Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram.

Read complete chapter Apocalypsis 10