9. Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ.
10. Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita :
11. sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
12. Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare.
13. Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.
14. Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi.
15. Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.