Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Titum 3:6-15 Vulgata Latina (VULG)

6.  quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum :

7.  ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.

8.  Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.

9.  Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ.

10.  Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita :

11.  sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.

12.  Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare.

13.  Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.

14.  Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi.

15.  Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.

Read complete chapter Ad Titum 3