Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Titum 1:7-16 Vulgata Latina (VULG)

7.  Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem : non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum :

8.  sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,

9.  amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.

10.  Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores : maxime qui de circumcisione sunt :

11.  quos oportet redargui : qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.

12.  Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.

13.  Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,

14.  non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.

15.  Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.

16.  Confitentur se nosse Deum, factis autem negant : cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.

Read complete chapter Ad Titum 1