Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Titum 1:5-12 Vulgata Latina (VULG)

5.  Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,

6.  si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.

7.  Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem : non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum :

8.  sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,

9.  amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.

10.  Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores : maxime qui de circumcisione sunt :

11.  quos oportet redargui : qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.

12.  Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.

Read complete chapter Ad Titum 1