Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 9:24-32 Vulgata Latina (VULG)

24.  Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus,

25.  sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.

26.  Et erit : in loco, ubi dictum est eis : Non plebs mea vos : ibi vocabuntur filii Dei vivi.

27.  Isaias autem clamat pro Israël : Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.

28.  Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate : quia verbum breviatum faciet Dominus super terram :

29.  et sicut prædixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.

30.  Quid ergo dicemus ? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam : justitiam autem, quæ ex fide est.

31.  Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit.

32.  Quare ? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus : offenderunt enim in lapidem offensionis,

Read complete chapter Ad Romanos 9