Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 9:13-26 Vulgata Latina (VULG)

13.  sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui.

14.  Quid ergo dicemus ? numquid iniquitas apud Deum ? Absit.

15.  Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam præstabo cujus miserebor.

16.  Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.

17.  Dicit enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam : et ut annuntietur nomen meum in universa terra.

18.  Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.

19.  Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur ? voluntati enim ejus quis resistit ?

20.  O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ?

21.  an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?

22.  Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,

23.  ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.

24.  Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus,

25.  sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.

26.  Et erit : in loco, ubi dictum est eis : Non plebs mea vos : ibi vocabuntur filii Dei vivi.

Read complete chapter Ad Romanos 9