Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 7:6-12 Vulgata Latina (VULG)

6.  Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ.

7.  Quid ergo dicemus ? lex peccatum est ? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem : nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non concupisces.

8.  Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat.

9.  Ego autem vivebam sine lege aliquando : sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.

10.  Ego autem mortuus sum : et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.

11.  Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.

12.  Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.

Read complete chapter Ad Romanos 7