Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 7:18-25 Vulgata Latina (VULG)

18.  Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio.

19.  Non enim quod volo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago.

20.  Si autem quod nolo, illud facio : jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.

21.  Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet :

22.  condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem :

23.  video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.

24.  Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ?

25.  gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei : carne autem, legi peccati.

Read complete chapter Ad Romanos 7