Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 7:16-22 Vulgata Latina (VULG)

16.  Si autem quod nolo, illud facio : consentio legi, quoniam bona est.

17.  Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.

18.  Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio.

19.  Non enim quod volo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago.

20.  Si autem quod nolo, illud facio : jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.

21.  Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet :

22.  condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem :

Read complete chapter Ad Romanos 7