Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 6:8-16 Vulgata Latina (VULG)

8.  Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,

9.  scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur.

10.  Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo.

11.  Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.

12.  Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.

13.  Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato : sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes : et membra vestra arma justitiæ Deo.

14.  Peccatum enim vobis non dominabitur : non enim sub lege estis, sed sub gratia.

15.  Quid ergo ? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia ? Absit.

16.  Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam ?

Read complete chapter Ad Romanos 6