Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 6:19-23 Vulgata Latina (VULG)

19.  Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ : sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.

20.  Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ.

21.  Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ? nam finis illorum mors est.

22.  Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam.

23.  Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.

Read complete chapter Ad Romanos 6