Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 4:13-22 Vulgata Latina (VULG)

13.  Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi : sed per justitiam fidei.

14.  Si enim qui ex lege, hæredes sunt : exinanita est fides, abolita est promissio.

15.  Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio.

16.  Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum

17.  (sicut scriptum est : Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt :

18.  qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei : Sic erit semen tuum.

19.  Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ.

20.  In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo :

21.  plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere.

22.  Ideo et reputatum est illi ad justitiam.

Read complete chapter Ad Romanos 4