Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 4:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem ?

2.  Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.

3.  Quid enim dicit Scriptura ? Credidit Abraham Deo, et reputatam est illi ad justitiam.

4.  Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.

5.  Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei.

6.  Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus :

7.  Beati, quorum remissæ sunt iniquitates,et quorum tecta sunt peccata.

8.  Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.

9.  Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio ? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.

10.  Quomodo ergo reputata est ? in circumcisione, an in præputio ? Non in circumcisione, sed in præputio.

11.  Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio : ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam :

12.  et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.

Read complete chapter Ad Romanos 4