Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 3:4-22 Vulgata Latina (VULG)

4.  Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : Ut justificeris in sermonibus tuis :et vincas cum judicaris.

5.  Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ?

6.  secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum ?

7.  Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam peccator judicor ?

8.  et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est.

9.  Quid ergo ? præcellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,

10.  sicut scriptum est : Quia non est justus quisquam :

11.  non est intelligens, non est requirens Deum.

12.  Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt :non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

13.  Sepulchrum patens est guttur eorum,linguis suis dolose agebant :venenum aspidum sub labiis eorum :

14.  quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :

15.  veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :

16.  contritio et infelicitas in viis eorum :

17.  et viam pacis non cognoverunt :

18.  non est timor Dei ante oculos eorum.

19.  Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo :

20.  quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.

21.  Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et prophetis.

22.  Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio :

Read complete chapter Ad Romanos 3