Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 3:12-25 Vulgata Latina (VULG)

12.  Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt :non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

13.  Sepulchrum patens est guttur eorum,linguis suis dolose agebant :venenum aspidum sub labiis eorum :

14.  quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :

15.  veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :

16.  contritio et infelicitas in viis eorum :

17.  et viam pacis non cognoverunt :

18.  non est timor Dei ante oculos eorum.

19.  Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo :

20.  quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.

21.  Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et prophetis.

22.  Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio :

23.  omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.

24.  Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,

25.  quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum

Read complete chapter Ad Romanos 3