Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 3:1-17 Vulgata Latina (VULG)

1.  Quid ergo amplius Judæo est ? aut quæ utilitas circumcisionis ?

2.  Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.

3.  Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit ? Absit.

4.  Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : Ut justificeris in sermonibus tuis :et vincas cum judicaris.

5.  Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ?

6.  secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum ?

7.  Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam peccator judicor ?

8.  et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est.

9.  Quid ergo ? præcellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,

10.  sicut scriptum est : Quia non est justus quisquam :

11.  non est intelligens, non est requirens Deum.

12.  Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt :non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

13.  Sepulchrum patens est guttur eorum,linguis suis dolose agebant :venenum aspidum sub labiis eorum :

14.  quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :

15.  veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :

16.  contritio et infelicitas in viis eorum :

17.  et viam pacis non cognoverunt :

Read complete chapter Ad Romanos 3