Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 2:4-13 Vulgata Latina (VULG)

4.  an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis ? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit ?

5.  Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei,

6.  qui reddet unicuique secundum opera ejus :

7.  iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam :

8.  iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.

9.  Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci :

10.  gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco :

11.  non enim est acceptio personarum apud Deum.

12.  Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.

13.  Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.

Read complete chapter Ad Romanos 2