Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 16:18-27 Vulgata Latina (VULG)

18.  Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.

19.  Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.

20.  Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.

21.  Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei.

22.  Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.

23.  Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater.

24.  Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.

25.  Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti

26.  (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti,

27.  soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

Read complete chapter Ad Romanos 16