Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 16:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris :

2.  ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis : et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit : etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.

3.  Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu

4.  (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt : quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium),

5.  et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo.

6.  Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis.

7.  Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos : qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.

8.  Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.

9.  Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum.

10.  Salutate Apellen probum in Christo.

Read complete chapter Ad Romanos 16