Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 15:20-30 Vulgata Latina (VULG)

20.  Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem :

21.  sed sicut scriptum est : Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt : et qui non audierunt, intelligent.

22.  Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.

23.  Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis :

24.  cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.

25.  Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis.

26.  Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem.

27.  Placuit enim eis : et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis.

28.  Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam.

29.  Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.

30.  Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,

Read complete chapter Ad Romanos 15