Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 15:2-18 Vulgata Latina (VULG)

2.  Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.

3.  Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.

4.  Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.

5.  Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum :

6.  ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.

7.  Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.

8.  Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum :

9.  gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.

10.  Et iterum dicit : Lætamini gentes cum plebe ejus.

11.  Et iterum : Laudate omnes gentes Dominum : et magnificate eum omnes populi.

12.  Et rursus Isaias ait : Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.

13.  Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo : ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.

14.  Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.

15.  Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens : propter gratiam, quæ data est mihi a Deo,

16.  ut sim minister Christi Jesu in gentibus : sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto.

17.  Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum.

18.  Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis :

Read complete chapter Ad Romanos 15