Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 14:4-9 Vulgata Latina (VULG)

4.  Tu quis es, qui judicas alienum servum ? domino suo stat, aut cadit : stabit autem : potens est enim Deus statuere illum.

5.  Nam alius judicat diem inter diem : alius autem judicat omnem diem : unusquisque in suo sensu abundet.

6.  Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat : gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.

7.  Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.

8.  Sive enim vivemus, Domino vivimus : sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.

9.  In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit : ut et mortuorum et vivorum dominetur.

Read complete chapter Ad Romanos 14