Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 14:17-23 Vulgata Latina (VULG)

17.  Non est enim regnum Dei esca et potus : sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto :

18.  qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.

19.  Itaque quæ pacis sunt, sectemur : et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.

20.  Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda : sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.

21.  Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.

22.  Tu fidem habes ? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat.

23.  Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est : quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.

Read complete chapter Ad Romanos 14