Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 14:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.

2.  Alius enim credit se manducare omnia : qui autem infirmus est, olus manducet.

3.  Is qui manducat, non manducantem non spernat : et qui non manducat, manducantem non judicet : Deus enim illum assumpsit.

4.  Tu quis es, qui judicas alienum servum ? domino suo stat, aut cadit : stabit autem : potens est enim Deus statuere illum.

5.  Nam alius judicat diem inter diem : alius autem judicat omnem diem : unusquisque in suo sensu abundet.

6.  Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat : gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.

Read complete chapter Ad Romanos 14