Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 13:11-14 Vulgata Latina (VULG)

11.  Et hoc scientes tempus : quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.

12.  Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.

13.  Sicut in die honeste ambulemus : non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione :

14.  sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.

Read complete chapter Ad Romanos 13