Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 13:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi a Deo : quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.

2.  Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt :

3.  nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem ? Bonum fac : et habebis laudem ex illa :

4.  Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time : non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est : vindex in iram ei qui malum agit.

5.  Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.

6.  Ideo enim et tributa præstatis : ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.

7.  Reddite ergo omnibus debita : cui tribulatum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem.

8.  Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit proximum, legem implevit.

9.  Nam : Non adultabis : non occides : non furaberis : non falsum testimonium dices : non concupisces : et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : diliges proximum tuum sicut teipsum.

10.  Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.

11.  Et hoc scientes tempus : quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.

Read complete chapter Ad Romanos 13