Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 11:18-25 Vulgata Latina (VULG)

18.  noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris : non tu radicem portas, sed radix te.

19.  Dices ergo : Fracti sunt rami ut ego inserar.

20.  Bene : propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas : noli altum sapere, sed time.

21.  Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit : ne forte nec tibi parcat.

22.  Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei : in eos quidem qui ceciderunt, severitatem : in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.

23.  Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur : potens est enim Deus iterum inserere illos.

24.  Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam : quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ ?

25.  Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret,

Read complete chapter Ad Romanos 11