Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 11:13-25 Vulgata Latina (VULG)

13.  Vobis enim dico gentibus : Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,

14.  si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.

15.  Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi : quæ assumptio, nisi vita ex mortuis ?

16.  Quod si delibatio sancta est, et massa : et si radix sancta, et rami.

17.  Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,

18.  noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris : non tu radicem portas, sed radix te.

19.  Dices ergo : Fracti sunt rami ut ego inserar.

20.  Bene : propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas : noli altum sapere, sed time.

21.  Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit : ne forte nec tibi parcat.

22.  Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei : in eos quidem qui ceciderunt, severitatem : in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.

23.  Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur : potens est enim Deus iterum inserere illos.

24.  Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam : quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ ?

25.  Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret,

Read complete chapter Ad Romanos 11