Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 11:1-15 Vulgata Latina (VULG)

1.  Dico ergo : Numquid Deus repulit populum suum ? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin :

2.  non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura ? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël :

3.  Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt : et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam.

4.  Sed quid dicit illi divinum responsum ? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.

5.  Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt.

6.  Si autem gratia, jam non ex operibus : alioquin gratia jam non est gratia.

7.  Quid ergo ? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est : ceteri vero excæcati sunt :

8.  sicut scriptum est : Dedit illis Deus spiritum compunctionis : oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.

9.  Et David dicit : Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.

10.  Obscurentur oculi eorum ne videant : et dorsum eorum semper incurva.

11.  Dico ergo : Numquid sic offenderunt ut caderent ? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur.

12.  Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium : quanto magis plenitudo eorum ?

13.  Vobis enim dico gentibus : Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,

14.  si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.

15.  Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi : quæ assumptio, nisi vita ex mortuis ?

Read complete chapter Ad Romanos 11