Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 10:1-16 Vulgata Latina (VULG)

1.  Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.

2.  Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.

3.  Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.

4.  Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.

5.  Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.

6.  Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in cælum ? id est, Christum deducere :

7.  aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare.

8.  Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus.

9.  Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.

10.  Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.

11.  Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur.

12.  Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.

13.  Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

14.  Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine prædicante ?

15.  quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !

16.  Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ?

Read complete chapter Ad Romanos 10