Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Romanos 1:1-14 Vulgata Latina (VULG)

1.  Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei,

2.  quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis

3.  de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,

4.  qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri :

5.  per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus,

6.  in quibus estis et vos vocati Jesu Christi :

7.  omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

8.  Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis : quia fides vestra annuntiatur in universo mundo.

9.  Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio

10.  semper in orationibus meis : obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.

11.  Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos :

12.  id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam.

13.  Nolo autem vos ignorare fratres : quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.

14.  Græcis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum :

Read complete chapter Ad Romanos 1