Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Philippenses 3:10-21 Vulgata Latina (VULG)

10.  ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus :

11.  si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis :

12.  non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.

13.  Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum,

14.  ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu.

15.  Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.

16.  Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.

17.  Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.

18.  Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi :

19.  quorum finis interitus : quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.

20.  Nostra autem conversatio in cælis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum,

21.  qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.

Read complete chapter Ad Philippenses 3