Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Philippenses 3:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.

2.  Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.

3.  Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,

4.  quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,

5.  circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus,

6.  secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela.

7.  Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta.

8.  Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,

9.  et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu : quæ ex Deo est justitia in fide,

10.  ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus :

Read complete chapter Ad Philippenses 3