Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Philippenses 2:3-15 Vulgata Latina (VULG)

3.  nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,

4.  non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.

5.  Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :

6.  qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo :

7.  sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.

8.  Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

9.  Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen :

10.  ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum,

11.  et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

12.  Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.

13.  Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.

14.  Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus :

15.  ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,

Read complete chapter Ad Philippenses 2