Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Philippenses 2:22-30 Vulgata Latina (VULG)

22.  Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.

23.  Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.

24.  Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.

25.  Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos :

26.  quoniam quidem omnes vos desiderabat : et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.

27.  Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.

28.  Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.

29.  Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ;

30.  quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.

Read complete chapter Ad Philippenses 2