Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Philippenses 2:18-21 Vulgata Latina (VULG)

18.  Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.

19.  Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.

20.  Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.

21.  Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.

Read complete chapter Ad Philippenses 2